![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/1/16/Ascidias.jpg&w=640&q=50)
Ascidiacea
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ascidiacea sunt classis subphyli invertebratorum urochordatorum marinorum sacco similium, quae vescuntur percolando. Eis est dura tunica exterior ex tunicino? polysaccharido facta, contra alia urochordata, quibus est tunica minus rigida.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b6/Tunicate_green.jpg/640px-Tunicate_green.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/22/Haeckel_Ascidiae.jpg/640px-Haeckel_Ascidiae.jpg)
Ascidiacea omnem per orbem terrarum habitant, commune in aquis humilibus salinitatis plus quam 2.5%. Thaliacea et Larvacea libere natant sicut plankton, sed ascidiacea sunt animalia sessilia, quae ad substratum sicut saxa et testae recte adfixa vivunt.
Sunt plus quam 2300 specierum ascidiaceorum, in et tribus varietatibus praecipuis: ascidiacea solitaria, ascidiacea socialia (quae communia fasciculata faciunt, fundamentis inter se adfixis), et ascidiacea composita (quae in multis singulis parvis consistunt, unoquoque zooidum appellato), colonias ad nonnulla metra in diametro conformantia.
Ascidiacea aqua per siphones orales recepta vescuntur. Aqua os et pharyngem intrat, per branchias (etiam stigmata pharyngealia appellatas) muco tectas in cameram aquosam atrium appellatam perfluit, et per siphonem atrialem effluit.