From Wikipedia, the free encyclopedia
Arachnothera est genus avium familiae Nectariniidarum ordinis Passeriformium. Cui generi sunt tredecim species, quae in silvis Asiae Meridio-Orientalis endemicae sunt. Magna nectariniidarum exempla sunt, pinnis cinereis rostrisque insigniter curvis. Nectare et parvis arthropodis vescuntur.
Arachnotherae, aliorum familiae generum dissimiles, solum in regione zoogeographica orientali inveniuntur: circumiectis ab India ad orientem ad Philippinas et a Himalaya ad meridiem ad Iavam utuntur, maxima specierum diversitate in paeninsula Thai-Malayana?, Sumatra, et Borneo habentes.[1] Plerumque sunt animalia silvatica, quae variissima silvarum genera occupant, inter quae verae silvae pluviales, silvae dipterocarpacearum, silvae paludinosae, silvae bambusosae, silva secundariae, margines silvarum, et silvae magnopere vulneratae. Praeterea, nonnullae species habitationibus ab hominibus factis utuntur, sicut hortis et plantationibus. Plurimae species terras humiles petunt, sed Arachnothera juliae est species quasi montana.
Nectariniidae, inter maximas suarum familiae species, a 13 ad 22 centimetra longae sunt. Arachnothera flavigaster est gravissima, usque ad 49 grammata ponderis. Rostra longa sunt, saltem bis longitudo capitis, deorsum curva, crassa. Lingua per plurimum suae longitudinis est tubus completus. Pinnae, aliarum nectariniidarum pinnis multo cinereores, in ambobus sexibus sunt similissimae, sed iridescentiam non exhibent. Superiora plurimarum specierum latera sunt olivacea, et latera inferiora sunt alba obscura vel flava, in dimidio specierum lineis distincta. Inusitatissima ex nectariniidis est Arachnothera juliae, cuius pinnae sunt atrobrunneae, lineis albis in tergo et latere inferiori, clunibusque flavis.[1]
Generi sunt tredecim species.[2]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.