Aqua Coloniensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Aqua Coloniensis[1] sive Spiritus Coloniensis[2], sive Alcoolatum fragrans[3], quae primum vocabatur Aqua mirabilis, est aqua aromatica, alcoholica[4] sive spirituosa et odorifera.
Secundum nonnullos Aqua Coloniensis erat similis Aquae sinapis a medico imperatoris Rudolphi II Iacobo Sinapio inventae et quae tunc potio erat, quae putabatur remedium universale esse[5]. Iacobus Sinapius possessor fuit Codicis Voynich.