Antonius Gramsci
From Wikipedia, the free encyclopedia
Antonius Gramscius[1] (Italianice Antonio Gramsci, 1891ā1937) fuit philosophus politicus Italicus qui Factionem Communisticam Italicam una cum aliis condidit. Doctus Placitorum Marxianorum erat.
![Antonius Gramsci: imago](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e6/Gramsci.png/150px-Gramsci.png)
![Antonius Gramsci: subscriptio](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/bd/Antonio_Gramsci_signature.svg/150px-Antonio_Gramsci_signature.svg.png)
Obitus: 27 Aprilis 1937; Roma
Patria: Regnum Italiae
Familia
Memoria
Revolutionem cum bello magno comparabat. Quod bellum primum mobile tum stativum erat. Ita illi qui rebus novis student non solum mobili bello sed etiam bello stativo praeparati esse debent. In proelio classium de "hegemonia" pugnandum esse dixit, inspiratus ab Antonio Labriola. Id est illis qui rebus novis student omnes partes vitae civium id est societas civilis maximi momenti esse debent. Verbum societas civilis alia notio celebris Antonii Gramsci est. Etiam de prodictione magna divisione laborum a Henry Ford et politica Nicolai Machiavelli cognitavit.
Benitus Mussolini Gramscium die 8 Novembris 1926 in carcerem Reginae Coeli in urbe Roma coniecit. Ante in iudicio accusator publicus dixit: "Per viginti annos proximos nobis prohibendum est quominus hoc cerebrum opus faciat."
Anno 1934 graviore morbo etiam ex captivitate ac labore implicitus a Mussolinio liberatus paucis annis post obiit. Sepultus est in "Cimitero acattolico di Roma", latine "Coemeterium non catholicorum urbis Romae".[2]