From Wikipedia, the free encyclopedia
Antilochus (Graece Ἀντίλοχος) persona Iliadis Homeri est, Nestoris ex Anaxibia filius maximus natu qui, cum ad Troiam fortiter pugnavisset, a Memnone Aurorae filio interfectus est. Incolae Sigei promontorii eodem in tumulo ossa Achillis, Patrocli Antilochique[1] collegerunt[2], quamvis separatis in urnis.
Ἀντίλοχ' οὔ τις σεῖο νεώτερος ἄλλος Ἀχαιῶν,
οὔτε ποσὶν θάσσων οὔτ' ἄλκιμος ὡς σὺ μάχεσθαι·– (Menelaus Antilocho): "Antilochus nemo te iunior est alius Achivorum
nec pedibus velocior nec robustus sicut tu ad pugnandum"
, Homerus; Ilias, liber XV, versus 569-570. Versio latina ex editione Firmin-Didot
Antilochus asteroidi nomen dedit.
Bello Troiano multos hostes vicit et interfecitː Echepolum[3], Mydonem[4], Ablerum[5], Asii aurigam[6], Thoantem[7], Phalcen, Mermerum[8], Melanippum[9], Atymnium[10]. Hypsenoris corpus iacens ab hostibus defendit[11]. Patroclo mortuo atrocem nuntium Achilli iussus tulit[12]. Ludis funebribus in Patrocli honorem celebratis bigarum certamini interfuit atque astu secundum locum ante Menelaum obtinuit qui tamen de probitate litigavit[13]. Cursu pedestri quoque frustra certavit[14]. De morte eius in Odyssea[15] per ipsum Nestorem patrem certiores fimus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.