From Wikipedia, the free encyclopedia
Serpentes marinae vel angues marini, aliquando familiae formà Hydrophiidae (e Graeco hydro- 'aqua' + ophis 'serpens') appellatae, aliquando subfamilia (Elapidarum) Hydrophiinae, sunt nonnullae species familiae Elapidarum, quae in mari habitant. Cum familia habeatur, duas in subfamilias dividitur, quae Laticaudinae (Laticaudam tantum comprehendens) et Hydrophiinae sunt.
Corpus vitae marinae commodatur caudae gratia, quae in pinnae formam commutata est. Inter cunctas Serpentes Hydrophiidae venenosissimae sunt, sed timidae, quare raro homines mordent.
Se evolverunt ex maioribus terrestribus, sed plurimi se late ad vitam omnino aquaticam adaptaverunt, et ergo super terram moveri non possunt, genere Laticauda excepto, cuius species avitas retinent proprietates quae eis motum super terram sinunt. Angues marini in calidis aquis litoralibis ab Oceano Indico ad Pacificum inveniuntur. Omnibus sunt caudae remiformes, et multis sunt corpora lateraliter compressa, caudarum anguilliformium similia. Omnibus, branchiis carentibus, piscium dissimilibus, emergendum est ut respirent. Ei sunt inter aquatissima omnium vertebratorum quae aerem spirant.[1] Inter hunc gregem sunt species quibus sunt potentissima omnium serpentium venena. Nonnullae species, quibus est natura lenis, solum inritatae mordunt, sed aliae sunt hostiliores. Septendecim genera nunc describuntur, quibus sunt sexaginta duae species.[2][3]
Adulti plurimarum specierum ad 120–150 cm longi sunt,[4] quarum maxima species, Hydrophis spiralis, ad 3 m crescit.[5] Oculi sunt parvi, pupula rotunda praediti,[6] et plurimis sunt nares dorsales.[7] Capita a capitibus elapidarum terrestrium non modis maioribus discrepant, quamquam dentitio est primitiva,? dentibus brevibus et (Emydocephalo excepto) ad duodeviginti minoribus dentibus post eos in maxilla.[1]
Plurimi angues marini sunt omnino aquatici et se ad circumiectum naturalem multis modis accommodaverunt, quorum maxime proprius est cauda remiformis, quae facultatem natandi auxit.[8] Corpora multarum specierum varie sunt lateraliter compressa, praecipue in speciebus pelagicis. Solum genus quod amplificatas squamas ventrales retinet est Laticauda, cui sunt quinque species. Hi serpentes putantur primitiviores,? quia ei iam super terram plerumque degunt, ubi squamae ventrales manum? necessarium eis praebet.[4][7] Laticaudae etiam sunt soli angues marini quibus sunt squamae internasales: eorum nares non sunt dorsales.[8]
Plurimi angues marini per cutem respirare possunt. Inter reptilia, haec potestas est inusitata, quod eorum cutis est crassa et squamosa; investigationes autem Pelamidis platuri, speciei pelagicae, monstraverunt hanc speciem circa quinta partem oxygenii requisiti sic adipisci posse, et ergo diutissime urinari posse.[9]
Sicut alia animalia terrestria quae se ad vitam in marino circumiectu naturali accommodaverunt, angues marini multo plus salem per diaetam sorbent quam eorum cognati terrestres. Mammalia salem in solutione expellere possunt, plerumque in urina, sed munus renum in avibus et reptilibus est debilius; ergo in avibus, praecipue in sphenisciformibus, sal ex glandibus nasalibus emovetur, sicut in iguanis marinis Insularum Galapagensium. Chelonioideis sunt glandes lacrimales, quae salsissimas lacrimas proferunt. In anguibus marinis, posteriores glandes sublinguales, sub et circa vaginam linguae, se evolverunt ut salem actione linguae eiciant.[1][7]
Squamae inter angues marinos maxime variant. Contra terrestres serpentium species, quibus sunt squamae imbricatae ad abrasionem resistendam, squamae plurimorum anguium marinorum non imminent. Speciebus autem quae in scopulis habitant, sicut Aypisurus, sunt squamae imbricatae ad resistendum curalium acrem. Ipsae squamae sunt leves, cum carinis praeditae, spinosae, vel granulares saepe verrucarum similes. Pelamis corporeas habet squamas clavorum similes, dum squamae caudales sunt confines lamina hexagonales.[7]
Aipysuro laevi sunt photoreceptores in cute caudali, ut lucem inveniant et probabiliter faciant ut se inter formamina curalii interdiu lateant. Quamquam aliae species non investigatae sunt, A. laevis fortasse in eam partem non est unicus inter angues marinos.[10]
Plurimi angues marini in calidis Oceani Indici et occidentalibus Oceani Pacifici aquis tropicis habitant,[4] paucis speciebus procul in Oceania habitantibus.[11] Area geographica unius speciei, Pelamis platuri, est latior quam area geographica omnium specierum reptilium, praeter paucas chelonioideorum species.[1] Patet ab orientali Africae litore, a Dzibuto in septentrionibus ad Civitatem Capitis in australem (Spawls et Branch 1995) trans oceanos Indicum et Pacificum, ad australem ad septentrionale Novae Zelandiae litus,[11][12] adeo ad occidentale Americae litus, ubi a Peruvia septentrionali in australi (Insulis Galapagensibus non exclusis) ad Sinum Californiae in septentrionibus extenditur. Specimina remota inveniuntur ad septentriones ante litus urbis Sancti Clementis Californiae in Civitatibus Foederatis.[9]
Angues marini in Oceano Atlantico et maribus Caribico, Rubro, Mediterraneoque non habitant. Aliqui angues marini in paludibus manglis et in similibus aquae amarae habitationibus habitant, et duae species in aqua dulci habitant: Hydrophis semperi in Lacu Taal in Philippinis, et Laticauda crockeri in Lacu Te Nggano Insulae Rennell in Insulis Salomonis.[7]
Plurimi angues marini piscibus, praecipue anguilliformibus, vescuntur.[8] Una species mollusca et crustacea,[7][8] sicut dendrobranchiata,[11] anteponit, dum aliae solum ovis piscium vescuntur. Aliis speciebus quae super scopulos habitant sunt parva capita et colla tenuia, ut eae parva extrahant anguilliformia ex leni imi maris sabulo, ubi se celant.[7] Stidworthy (1974) dicit angues marinos escam ex linea piscatoria aliquando capere.[4]
Genus[2][3] | Auctor taxoni[2] | Species[2] | Subsp.*[2] | Nomen Anglicum[3] | Area geographica[3] |
---|---|---|---|---|---|
Acalyptophis | Boulenger, 1869 | 1 | 0 | Spiny-headed sea snake, horned sea snake | Sinus Thailandiae; Mare Sinense Australe; Fretum Taivaniae; et litora Quantuniae, Indonesiae, Philippinarum, Novae Guineae, Novae Caledoniae, Australiae (Territorii Septentrionalis, Terrae Reginae, Australiae Occidentalis) |
Aipysurus | Lacépède, 1804 | 7 | 1 | Olive sea snakes | Mare Timorense, Mare Sinense Australe, Sinus Thailandiae, et litora Australiae (Territorii Septentrionalis, Terrae Reginae, Australiae Occidentalis), Novae Caledoniae, Insularum Fidelitatis, Novae Guineae meridianae, Indonesiae, Malaesiae, et Vietnamiae. |
Astrotia | Fischer, 1855 | 1 | 0 | Stoke's sea snake | Regiones litorales ab India et Sri Lanka occidentalibus per Sinum Thailandiae ad Mare Sinense Australe, in Malaesia occidentali, ab Indonesia ad Novam Guineam, litora septentrionalia et orientalia Australiae, Philippinae |
Emydocephalus | Krefft, 1869 | 2 | 0 | Turtlehead sea snakes | Litora Timoriae (Mare Indonesianum), Nova Caledonia, Australia (Territorium Septentrionale, Terra Reginae, Australia Occidentalis), et in Mari Asiae Meridio-Orientalis secundum litora Sinarum, Taivaniae, Iaponiae, et Insularum Ryukyu. |
Enhydrina | Gray, 1849 | 2 | 0 | Beaked sea snakes | In Sinu Persico (Omania, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, etc.), ad meridiem ad Insulas Seisellenses et Madagascariam, Mare Asiae Meridio-Orientalis (Pakistania, India, Bangladesia, Myanmar, Thailandia, Vietnamia), Australia (Territorium Septentrionale, Terra Reginae), Nova Guinea, et Papua Nova Guinea. |
Ephalophis | M. A. Smith, 1931 | 1 | 0 | Grey's mudsnake | Australia boreooccidentalis |
Hydrelaps | Boulenger, 1896 | 1 | 0 | Port Darwin mudsnake | Australia septentrionalis, Nova Guinea australis |
Hydrophis | Latreille, in Sonnini & Latreille, 1801 | 34 | 3 | Sea snakes | Aquae Indoaustralianae et Asiae Meridio-Orientales.[13] |
Kerilia | Gray, 1849 | 1 | 0 | Jerdon's sea snake | Aquae Asiae Meridio-Orientalis.[13] |
Kolpophis | M. A. Smith, 1926 | 1 | 0 | Bighead sea snake | Oceanus Indicus.[13] |
Lapemis | Gray, 1835 | 2 | 0 | Spine-bellied sea snake, Shaw's sea snake | A Sinu Persico ad Oceanum Indicum, Mare Sinense Australe, archipelago Indo-Australianus, et Oceanus Pacificus occidentalis.[13] |
Laticauda | Laurentii, 1768 | 5 | 0 | Sea kraits | Aquae Asiae Meridio-Orientalis et Indoaustraliae. |
Parahydrophis | Burger & Natsuno, 1974 | 1 | 0 | Northern mangrove sea snake | Australia septentrionalis, Nova Guinea australis |
Parapistocalamus | Roux, 1934 | 1 | 0 | Hediger's snake | Insula Bougainville, Insulae Salomonis |
Pelamis | Daudin, 1803 | 1 | 0 | Yellow-bellied sea snake | Oceani Indicus et Pacificus |
Praescutata | Wall, 1921 | 1 | 0 | A Sinu Persico ad Oceanum Indicum, Mare Sinense Australe | |
Thalassophis | P. Schmidt, 1852 | 1 | 0 | Anomalous sea snake | Mare Sinense Australe (Malaesia, Sinus Thailandiae), Oceanus Indicus (Sumatra, Iava, Borneum) |
*Subspeciebus nominatis exclusis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.