From Wikipedia, the free encyclopedia
Ancile (-is, n) fuit parvum scutum antiquum ex aere factum, cui quoque in latere sinus erat, ut fere numero octo simile videretur. Ancilia aetate Mycenaea in usu erant et verisimiliter etiam a militibus Italicis primo millenario a.C.n. incipiente adhibita sunt.
A Romanis verbum, ut Varro[1] tradit, ab "ambecisus" (< amb- et accidere) deductum est (vide: Ovidius, Fasti 3,377: "idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est"), quod per "ancisile" ad "ancile" mutatum est. Linguarum periti hodierni autem de hac interpretatione dubitant.
Quamquam Romani anciliis bellis usi non sunt, haec tamen in religione Romana maximi momenti erant. Romae duodecim ancilia erant, quae una cum lancea Martis dei in regia, quae olim domus fuit Numae Pompilii regis et postea sedes pontificis maximi, asservata sunt. Antiquitus pignora imperii habebantur.
Duobus diebus festis mensibus Martio et Octobri ancilia a duodecim Saliis, Martis flaminibus, sollemniter deprompta et agmine per urbem "lata" sive "mota" sunt. Plutarchus narrat Salios trabeatos, balteis latis succinctos aeneis, galeasque aeneas in capite gerentes per urbem isse et parvis pugionibus аd ancilia concrepuisse.[2] Carmina cecinerunt, ut Livius (1,20,4) refert, "cum tripudiis sollemnique saltatu". Dionysius Halicarnassensis ancilia a ministris machinis per urbem tulisse et demonstravisse vult.[3] Caeremoniis finitis ancilia sollemniter in regia "condita" sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.