Anapa
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Anapa[1] (Russice Анапа) est urbs in territorio Crasnodariano Foederationis Russicae, in litore orientali Ponti Euxini sita. Nota est ut locus recreationis (praesertim infantium). Circa 76 milia incolarum habet. Urbi sunt portus, aeroportus et statio ferriviarum, instituta educationis, musaea atque nonnulla monumenta historica architecturae.
Gestio
Geographia
Loco hodiernae Anapae in antiquitate initio erat urbs gentis Sindorum, et dein colonia Graecorum nomine Gorgippia (Graece Γοργιππία, pars regni Bosporani fuit, a saeculo quarto a.C.n. ad saeculum tertium exsistebat). Saeculo quattuordecimo ibi erat colonia Genuae nomine Mapa, quam Imperium Ottomanicum anno 1475 occupavit. Annis 1781–1782 castellum Ottomanicum in oppido illo constructa est. Anno 1829, post bellum inter Imperia Russicum et Ottomanicum, Anapa adiuncta est ad Russiam. Ab anno 1846 urbs, et ab anno 1866 locus recreationis est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.