From Wikipedia, the free encyclopedia
Amadou Toumani Touré (natus Mopti in oppido Maliensi die 4 Novembris 1948; mortuus die 10 Novembris 2020) fuit miles et a mense Maio 2002 usque in mensem Martium 2012[1] praeses Malii.
Touré iam praeses ab interim a die 27 Martii 1991 usque ad diem 8 Iunii 1992 fuit, postquam praeses Moussa Traoré a seditione a Touré ducta depositus est. Anno 2001, legatus Nationum Unitarum ad rem publicam Africae Mediae a Kofi Annan fuit. Electione prima libera habita Alpha Oumar Konaré praeses ei successit. Anno 2002 Toumani Touré ipse candidatus praesidis erat atque ex electione victor abiit. Die 8 Iunii 2002 iterum praeses Malii factus est. Die 22 Martii 2012 milites seditiosi Amadou Konare succenturione duce praesidem deposuerunt.[2] Praedicabant praesidem non in gentes rebellantes in septentrioni parte civitatis egisse. Qui autem diebus insequentibus multas urbes expugnaverunt, inter eos Timbuktu, ubi Alcaeda rerum potita est.[3] Civitates finitimae interea duces militum in Bamako regnantes permoverunt, ut se recederent. Toumani Toure autem die 8 Aprilis se a magistratu praesideis recessit et officium praesidi parlamenti Malii Dioncounda Traoré tradidit.[4]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Amadou Toumani Touré spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.