From Wikipedia, the free encyclopedia
Agnita (Theodisce: Agnetheln ; Hungarice: Szentágota) est urbs circiter 8.700 incolarum (anno 2011) in Transsilvania, quae ad circulum Cibinii pertinet. Ad Agnitam etiam vici Coveș et Ruja pertinent.
Agnita circa annum 1180 a colonis Germanicis - "Saxonibus Transsilvaniae" conditum est. Anno 1206 primo in actis descriptum est. Agnita nomen ab Agnite Romana Sancta accepit. Ad annum 1918 oppidum et regio ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuerunt, Germani et Hungari Agnitam rexerunt. Deinde ad Romaniam pervenit. Postquam Romania anno 1945/1947 sub dicione Communistarum venit, multi Germani in Sibiriam deportati sunt. Cum Communistae anno 1989 depositi sint, multi incolae Germani patriam reliquerunt et in Germaniam venerunt. Hodie 88 tantum homines eius nationis hic vivunt.
Anno 2011 hic 8.732 homines habitabant, inter eos 7.774 Dacoromani, 236 Hungari, 141 Zingari atque 88 Germani[1].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Agnita spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.