From Wikipedia, the free encyclopedia
Aevum Victorianum[1] in Britanniarum Regno ob Reginae Victoriae regnum, quod ab Junii 1837 usque ad Januarii 1901 pertinuit, appellatum est. Eius sub regno, populus Anglicus multos annos floruit. Luco? ab provinciis capto ac revolutione industriale facto, ordo medius, magnus doctusque, ortus est. Docti tamen nonnulli principium aevi--quibusdam ab moribus rebusque politicis definitum--anno 1832, quo tempore Actio ad Rem Publicam Reformandam posita est, ponunt.
Hoc Aevum Victorianum ab illo Regio praecessum atque ab Eduardiano successum est. Dimidium aevi Victoriani posterum est quasi illa pars prima Aevi Belli in Europa patriisque aliis non anglice loquentibus.
Hoc aevum Pace Britannica, tempore pacis longo, atque consolidatione oeconomica, coloniaria, industrialeque, nonnullis ab bellis interruptum (praesertim illo Crimeo), saepe habitum est. Revera, aevum annum nullum sine bello habuit. Per partem aevi postremam, proelia de rebus coloniariis paulatim orta sunt, demum illa bella Anglo-Zanzibar et Boer. In patria, res publica liberalis pedetemptim facta est, et suffragia multis hominibus data sunt.
In primis, Senatus Publicus duo ab factionibus, Whig et Tory, gubernatus est. Ab anno 1850 factio Whig liberalis, illa Tory conservativa habitae sunt. Notissimi vires unam vel altram gubernaverunt, scilicet Vicecomes Melbourni, Robertus Peel, Comes Derventionis, Vicecomes Palmerston, Gulielmus Gladstone, Beniaminus Disraeli, Marchio Salisbury. Postea, res vexata de Regno Domestico Hibernico valde rebus politicis Victorianis interfuit.
Homines Victoriani, novis rebus stupefacti, historiam contextumque inter eorum aevum aliaque penitus coluerunt. Itaque architectura gothica eis admodum placuit, et homines inter se de artibus architecturis, utrum illa gothica an illa classica melior sit, certaverunt.
Aevi medio, anno 1851, Magna Exhibitio, primus Mercatus Globalis, quae novas res inventionesque illustrissimas ostentavit, facta est. In centro exhibitionis Regia Crystallina fuit, ingens aedificium vitro ferroque factum. Photographia quoque hac in exhibitione ostentata est, quae ars momenti magnum artificibus Victorianis fuit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.