poëta tragicus Graecus From Wikipedia, the free encyclopedia
Aeschylus fuit poeta tragicusAtheniensis (natus circa 525 a.C.n. Eleusine, mortuus Gelae circa 456 a.C.n.). Antiquissimus poeta est cuius tragoedias legere hodie possumus (septem e circiter 70 supersunt). Dionysiis 13 palmas vivus rettulit et alias post mortem quod populus Atheniensis legem pertulerat qui chorum ad Aeschyleam fabulam docendam petisset semper impetraturum. Aeschylo autem erat filius Euphorion, poeta tragicus et ipse, qui plures victorias paternis operibus rettulit. Aeschylus saepe tetralogias de eodem argumento componebat, tres tragoedias et drama satyricum quae eodem Dionysiorum die agebantur. E quibus sola Orestea trilogia tota superest.
Chronologia
Praecipui fontes antiqui sunt Vita operibus praeposita[1], encyclopaedia decimi saeculi Suda inscripta et Marmor Parium.
Anno 525 vel forsitan 519 EleusineEupatridum (hoc est patricio) loco natus est. Pater ei Euphorion fuit, frater Cynegirus.
499-6 fabulas docere coepit
490 apud Marathonem pugnavit ubi frater Cynegirus heroice periit.
484 primum palma ornatus est
472 palma quartum ornatus est propter dramata, quorum unum erant Persae
c. 470 Siciliam primum invisit a tyrannoHierone multis honoribus ornatus.
468 superatus est in certamine dramatum a Sophocle
467 palma ornatus est propter tetralogiam Thebaiam
c. 466-59 palma ornatus est propter tetralogiam Danaidum
Antiqui Graeci de Aeschyli morte miram fabulam narraverunt. Aeschylus enim templum adierat et a sacerdote oraculum petierat. Tunc sacerdos respondit: "Beatus quidem diu fuisti; vitae autem tuae exitus miser erit; nam domus ruina te interficiet." Ex eo die poeta nunquam domum inibat. Olim autem ruri cum ambularet, aquila forte testudinem frangere cupiebat. Itaque testudinem in poetae caput, calvum et lapidi simile, praecipitavit. Ita oraculum non erraverat. Nam testudinis "domus" miseri poetae caput fregerat.
Prometheus vinctus, Προμηθεὺς δεσμώτης (si ab Aeschylo scriptus) c. 460-456
Aeschylus ad dramatis maiestatem ac religiosum terrorem semper tendebat; nam occulta deorum voluntas in rebus humanis semper quaeritur qui culpam maiorum etiam in posteris saeculis punire solent[2]. Argumenta e mythologia plerumque ducebatː de bello (non semper mythico; nam in Persis bellum adversus Medos depingebat cui ipse interfuit) aut de familiaris homicidio in regiis domibus agebatur. Ad rerum maiestatem et terrorem augendum scaenicis inventis et machinis utebatur ut in monstris (Erinyes, larvae ex Inferis surgentes etc.). Ad personarum gravitatem augendam primus histrionibus stolas manicatas et talares dedisse dicitur atque eos cothurnis altis imposuisse quo maiores videantur[3]. Etenim personas suas longe super homines in vita cotidiana occurrentes extollere cupiebat.
Si cum posterioribus tragicis auctoribus eum compares, paucas subitas fortunae mutationes aut inopinatos eventus invenias quibus post eum theatrum abuti coepit. At si cum praecessoribus Phrynicho aut Thespide compares, actionem in tragoediam introduxisse videbitur cum secundum actorem addidit[4]. Ante Aeschylum tragoedia parum adhuc a dithyrambo discedens in cantu amoebo inter chorum et actorem constabat. Apud Aeschylum chorus et cantus magnas partes quidem adhuc agunt sed iam diverbia crescere coeperunt. Ob haec omnia pater tragoediae nobis videri potest[5].
Grandiloquens sublimeque genus dicendi adfectabatː nova et terrifica verba cudebat et composita epitheta usque ad obscuritatem cumulabat. Eius oratio poetica tritas vulgaris sermonis locutiones numquam admittebat. Ita chori dux apud Aristophanem[6] Aeschylum urbane adloquebatur
Hildebrecht Hommel (curator), Wege zu Aischylos. I: Zugang. Aspekte der Forschung Nachleben. II: Die einzelnen Dramen, Darmstadt, 1974, duo volumina. Recensio critica
Gilbert Murray, Aeschylus, the Creator of Tragedy, Oxford, Clarendon Press, 1940
A.J. Podlecki, The Political Background of Aeschylean Tragedy. Ann Arbor, University of Michigan Press, 1966 Recensio critica
Karl Reinhardt , Aischylos als Regisseur und Theologe, Bernae, 1949