Noun
sambūcum n (genitive sambūcī); second declension
- elderberry, the fruit of the elder
c. 43 CE – 46 CE,
Scribonius Largus,
Compositiones medicamentorum 160:
- Ad frigidam podagram, quae sine tumore consistit, cataplasma: piperis nigri moliti hemina, feniculi seminis contusi hemina; coquuntur ex aqua utraque; ubi temperata sunt, adicitur axungia suilla et, dum calet, panno spisso inductum medicamentum imponitur.
Bene facit ad idem genus et: lini seminis et feni graeci seminis, farinae hordeaciae, singulorum bini sextarii cribrati in unum commiscentur; inde coquere oportet quod satis erit ex aqua et oleo, subinde caldum cataplasma etiam imponere.
Bene facit et hibisci radix ex aqua mulsa cocta et imposita, item sambūcum cum axungia vetere tritum et impositum, adiectus et brassicae cinis cum axungia vel semen caulium. ubi autem impetus cessaverit, et in hoc et in priore genere podagrae calda aqua marina diu fovendi sunt, vel si haec non erit, aquae purae ferventi salem adicito. post epithemate uti oportet, quod ad parotidas scriptum est: tollit enim cito reliquias per sudores et in futurum confirmat nervos nec patitur facile vitiari.
Declension
Second-declension noun (neuter).
More information singular, plural ...
Close