Appellatio pronuntiatusque
- Syllabificatio phonetica: sī·ve — morphologica: si-ve
- seive (antiq.)
- seu (contracta)
Coniunctio
sīvĕ
- √ (antiq.) vel si (c. disiunctiva conditionalis)
- si vivimus sive morimur
- Vel, aut (c. disiunctiva dubitativa)
Usus
Pro aliis exemplis usus vide: sive - sive (Grammatica Latina).
- Usus cum indicativo
- ...: natus homo est, sive hunc divino semine fecit / ille opifex rerum, mundi melioris origo, / sive recens tellus seductaque nuper ab alto / aethere cognati retinebat semina caeli. Publius Ovidius Naso Metamorphoseon, liber I.
- nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant / sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, / occupat: ... Publius Ovidius Naso Metamorphoseon, liber III, 46-49.
- Nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi, provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, ... Marcus Tullius Cicero De finibus bonorum et malorum, liber I.
- non metuet autem, sive celare poterit, sive opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet existimari bonus vir, ut non sit, quam esse, ut non putetur. Marcus Tullius Cicero De finibus bonorum et malorum, liber II.
- De hominum genere aut omnino de animalium loquor, cum arborum et stirpium eadem paene natura sit sive enim ... maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito, videmus ea, quae terra gignit, ... Marcus Tullius Cicero De finibus bonorum et malorum, liber V.
- Usus cum coniunctivo
- Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, ..., sive eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt. Gaius Iulius Caesar, Commentarii de bello Gallico, Liber I.
- 'Si fatum tibi est ex hoc morbo convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, convalesces. Marcus Tullius Cicero De Fato
- ... sive ratione ducantur, sive affectu, ... Benedictus de Spinoza, Tractatus Politicus
- Res quaecunque naturalis potest adaequate concipi, sive existat, sive non existat; ut igitur rerum naturalium existendi principium, sic earum in existendo perseverantia ex earum definitione non potest concludi. Benedictus de Spinoza, Tractatus Politicus Caput II.
- ...omnes homines, sive Barbari, sive culti sint, consuetudines ubique jungunt... Benedictus de Spinoza, Tractatus Politicus Caput I.
Translationes
More information √ Vel si (disiunctiva conditionalis) ...
√ Vel si (disiunctiva conditionalis) | dilatare ▼ |
Close
More information √ Vel si (disiunctiva conditionalis) ...
√ Vel si (disiunctiva conditionalis) | collabi ▲ |
Close
More information Vel, aut (disiunctiva dubitativa) ...
Vel, aut (disiunctiva dubitativa) | dilatare ▼ |
Close
More information Vel, aut (disiunctiva dubitativa) ...
Vel, aut (disiunctiva dubitativa) | collabi ▲ |
Close