Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Wihenocus de Monemuta[1] sive Guihenocus, Francogallice Guihenoc de La Boussac[2] (natus anno circiter 1035; mortuus post annum 1101), rege Gulielmo I fuit dominus Monemutae et conditor Coenobii Monemutensis.
Wihenocus e Britannia Minore ortus est; pater eius Caradocus terras possedit in oppido La Boussac iuxta Dolam, quas frater maior natu Baderon patre mortuo nactus est. Nomen eius primum anno 1055 in textu documenti de rebus religiosis Francogallicis reperitur.[3] Quo tempore Wihenocus castello Monemutensi praepositus sit, haud scitur. Si cartulario quodam in Libro Landavensi comprehenso fidem ponimus, post Rogerum de Bretolio in carcerem anno 1075 exeunte reclusum Wihenocus iussu Gulielmi regis successor eius ad Monemutam missus est. Cartularium autem falsum esse ab eruditis recognoscitur, Wihenocumque, Gulielmi iam tempore conquisitionis Angliae socium, annis 1066/1068 Monemutam missum ad castellum sub auctoritate comitis Guillelmi Osberni f. aedificandum, qui sicut vicerex fines Cambriae tuebatur.[4]
In urbe Monemuta Wihenocus Coenobium Monemutense fundavit iuxta novam ecclesiam suam intra castelli moenia positam. Charta fundationis sic legitur:
Quae donatio paulo postea in textu Libri de Wintonia brevissime confirmatur.[6] Wihenocus talia dona et Abbatiae Sancti Florentii Salmurii dedit.[7] Anno 1082 a possessionibus saecularibus se renuntiavit monachusque in eadem abbatia Salmuriensi factus est. Eis possessionibus heres fit fratris Baderonis filius Guillelmus. Wihenocus anno 1101 Monemutae adfuit quo tempore coenobium a se conditum rite consecratum est.
Uxorem nullam duxit; filium autem genuit, nomine Ratherium.[8] Annus mortis Wihenoci nescitur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.