From Wikipedia, the free encyclopedia
Wietmarschen) est oppidum Germanicum in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Ad oppidum vici Lohne (circa 6900 incolae), Wietmarschen (circa 3900), Füchtenfeld (circa 680), Nordlohne (circa 300), Schwartenpohl (circa 190) atque Lohnerbruch (circa 150) pertinent.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Anno 1152 Wietmarschen primo in actis descriptum est, cum monasterium hic conditum est[1]. Tum ad comitatum Binethensem pertinuit et usque ad annum 1753 mansit, cum Friedericus Carolus comes Wietmarschen cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 Wietmarschen ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Wietmarschen pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 vici supra dicti ad Wietmarschen adiuncti sunt[2]. Eodem tempore Wietmarschen incolis invitis ad circulum Lingen translatum est. Anno 1977 ad comitatum Binenthensem rediit. Anno 2014 Manfredus Wellen (CDU) novus magister civium electus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Wietmarschen spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.