From Wikipedia, the free encyclopedia
Watchet est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nundinae tenebantur ab anno circiter 900, mercatus autem ab anno 1244.[1] Ibi nostro tempore homines fere 3 750 habitant.
Gestio
Usque ad annum 1902 Watchet et Williton in paroecia Sancti Decumani comprehensa sunt; quo anno pagus urbanus Watchet a paroecia civili Williton divisa est. Paroecia antiqua nomen habuit e sancto Decumano olim ecclesiae in oppido Watchet sitae patrono. Watchet his diebus, sicut et Williton, est paroecia civilis.
Portus Watchet, ad manicam Bristoliensem positus, fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[2] Ter in Chronicis Anglosaxonum refertur, nominibus Weced et Wecedport. Anno fere 917 "piratae" Vicingi, ducibus Ohtor et Hroald, e Britannia Minore manicam Bristoliensem invaserunt; ab Herefordiensibus et Glocestriensibus repulsi ad Porlock et iuxta Watchet noctu furtim descenderunt, unde ab incolis debellati in insula vel Flat Holm vel Steep Holm refugium reppererunt: ibi alimentis carentibus multi mortui sunt.[3] Annis 987 seu 988, rursusque anno 997, a Vicingis oppidum combustum est.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.