From Wikipedia, the free encyclopedia
Utricularia est genus plantarum carnivorarum familiae Lentibulariacearum, quod in 233 fere speciebus consistit (rationes exactae inter se differunt ob variantes classificationis opiniones; una publicatio recens 215 species perscribit).[1] In aqua dulci et solo humido inveniuntur, species terrestres vel aquatiles in omni continente praeter Antarcticam. Utricularia pro floribus coluntur, qui cum floribus antirrhinorum et orchidaccearum saepe comparantur, praecipue inter studiosos plantarum carnivorarum.
Utricularia est maximum plantarum carnivorarum genus, unum ex tribus generibus in quibus familia Lentibulariacearum consistit, cum Pinguicula et Genlisea.
Cladogramma infra data coniunctiones variorum subgenerum et sectionum indicat. Duo studia[2] summatim describit, secundum Müller et al. 2006.[3] Sectiones Aranella et Vesiculina, quia polyphyleticae sunt, iterum et iterum in cladogrammate (*) apparent. Nonnullae sectiones monotypicae hic excluduntur, ut earum loci in hoc systemate incerti sunt. Sectiones infra exclusae sunt Candollea, Chelidon, Choristothecae, Kamienskia, Martinia, Meionula, Mirabiles, Oliveria, Setiscapella, Sprucea, Steyermarkia, et Stylotheca in subgenere Utricularia; Minutae in subgenere Bivalvaria; atque Tridentaria in subgenere Polypompholyx.
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.