From Wikipedia, the free encyclopedia
Universitas Catholica Belgii[1], vulgo vocata Universitas catholica Mechliniensis, universitas studiorum est quae Mechliniae in Belgica condita est die 8 mensis novembris anno 1834 ab episcopis catholicis Belgicis cum licentia papae Gregorii XVImi data per breve 13 decembris 1833.
Tunc temporis enim, episcopi voluerunt universitatem studiorum novam in regno Belgico condere ad "integram doctrinam de Sancta Sede apostolica manantem accipiendam et ad respuenda omnia quae non ab hoc augusto fonte scaturiebant".
Primus "Rector Magnificus", ut aiunt, huius Universitatis fuit Dominus Petrus de Ram.
Sed huic universitati novae non longa fuit vita quia post unum annum migravit Lovanium qua in urbe nomen novum sibi selegit: Universitas Catholica Lovaniensis.
Multi Belgae, qui Liberalismo favebant, aegre tulerunt hanc novam Universitatem Catholicam conditam, atque timentes ne Ecclesia Catholica totam educationem populi usurpareretur, tumultus publicos incitaverunt in magnis urbibus Gandavi, Lovanii Leodiique.
Tamen regimen regni Belgici non vetuit quin conderetur haec nova Universitas catholica Lovaniensis ut nunc semper vocatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.