Toribius Motolinia

scriptor From Wikipedia, the free encyclopedia

Toribius Motolinia
Remove ads

Toribius Motolinia,[1] aliter Turibius de Benavente Motolinia appellatus,[2] (Hispanice: Toribio de Benavente vel Motolinía), fuit religiosus Franciscanus historicusque Hispanus. Natus est Benavente in Hispania saeculo quinto decimo exeunte; obiit Mexicopoli die 10 Augusti 1568.

Quick Facts
Remove ads

Ubi in ordinem Franciscanum receptus est nescimus, sed ab anno 1518 in provincia Franciscana S. Gabrielis Extremadurae degisse dicitur. Anno 1523 cum aliis undecim, iussu fratris Francisci de Angelis, duce Martino de Valentia in Mexicum missus est. Ibi ab indigenis praeter alios humilis visus agnomine motolinia (scilicet "qui paupertatem monstrat"). Opera principalia ab eo scripta, videlicet Historia de los Indios de la Nueva España et Memoriales, non ante saeculum XIX divulgata, utilissima sunt eis qui de historia conquisitionis Mexici culturaque Mexicanorum quaerunt.

Remove ads

Scripta

  • 1858 : Historia de los Indios de la Nueva España; Textus
  • 1903 : Memoriales; Textus

Inter eius scripta, epistula ad Carolum V imperatorem 2 Ianuarii 1555 data est, quam contra Bartholomaeum Casaum episcopum scripserat.

Notae

Loading content...

Bibliographia

Nexus externi

Loading content...
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads