Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Titulus cardinalitius vel titulus ecclesiae est aut una ex aedibus sacris Romae gradum ecclesiae paroecialis tenens aut pristina diaconia, quae a Romano Pontifice cardinalibus Ecclesiae Catholicae Romanae in evectione attribuitur. Titulo coniunctio et amicitia cardinalis cum papa monstrantur.
Secundum Codicem Iuris Canonici, Cardinalium Collegium in tres ordines distribuitur: episcopalem . . . ; presbyteralem et diaconalem.[1]
Cardinales episcopi titulum accipiunt Ecclesiae suburbicariae Romae; vel, si Patriarcha Orientalis ad cardinalatum elevatus est, non assumit titulum sed ipsum habet suae Ecclesiae. [2] Cardinales autem presbyteri et diaconi suus cuique titulus aut diaconia in Urbe assignatur a Romano Pontifice.[3]
Decanus vero Cardinalium Collegii titulum habet dioecesim Ostiensem, una cum alia Ecclesia quam in titulum iam habeat.[4]
Cardinales, quibus Ecclesia suburbicaria aut ecclesia in Urbe in titulum est assignata, postquam in eiusdem venerunt possesionem, earundem dioecesium et ecclesiarum bonum consilio et patrocinio promoveant, nulla tamen in easdem potestate regimis pollentes, ac nulla ratione sese in iis interponentes, quae ad earum bonorum administrationem, ad disciplinam aut ecclesiarum servitium spectant.[5]
Par numero cardinalium hodie sunt circiter 150 tituli ecclesiae. Omnis presbyter cardinalis nomine etiam est parochus Dioecesis Urbis seu Romanae, pensis cottidianis autem parochus localis fungi solet, cardinalis autem munere patroni.
Diaconiae erant aedificia in septem regionibus Romae antiquae prope ecclesias sita, quorum antistites diaconi appellati pauperibus adiuvandis instituti erant. Postea et diaconi cardinales dicti tertium cardinalium ordinem constituunt; principi eorum, cardinali proto-diacono, obtingit nomen novi electi Summi Pontificis populo annuntiare.[6] Cum autem cardinales diaconi appellentur, non sunt diaconi. Post Litteras Apostolicas nomine Cum gravissima (1962) quicumque cardinalis nominatur in episcopum consecrari debet.
Cardinales Episcopi sedem suburbicariam (id est intra dioecesim Urbis seu Romanae sitam) tenent. Sedes suburciariae sunt sequentes:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.