Tethys (satelles)
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tethys est satelles Saturni et decima sexta luna quod attinet ad magnitudinem a maximo in systemate solare. Tethyos facies vetus multis crateribus sparsa est. Quorum maximo, qui Odysseus nominatus est, radius 200 km est. Tethys sicut satellites vicinae imprimis ex glacie durissime congelata constat. In orbita Tethyos in utroque puncto Lagrange, quae 60 gradus ante et post Tethyn in orbita eius sita sunt, minimae satellites versantur quibus nomina Telesto (in L4) et Calypso (in L5) data sunt. Tethys satelles iam anno 1684 a Iacobo Cassino inventa est.
Repertus
Res orbitales
Res physicae
In mythologia antiqua, Tethys (Tethyos, f.) est Urani Gaiaeque filia[1], soror et simul uxor Oceani, quocum 600 liberos (inter eos 300 flumina) habet. Secundum Homerum[2] Thetys et Okeanos totius stirpis deorum dearumque fuerunt auctores.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.