Spurius Carvilius Sp.f. Maximus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Spurius Carvilius Sp.f. Maximus (Ruga) (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 211 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum

Carvilius anno 234 a.C.n. una cum Lucio Postumio A.f. Albino primo consul erat. Hoc anno in Corsica bellum continuabat, deinde Sardes vicit et de eis triumphavit[1]. Anno 235 vel 231 a.C.n. primus Romanus cum uxore divortium fecit, quae liberos ei dare non potuisset[2]. Anno 229 iterum consulatum gessit. Nunc Quintus Fabius Maximus Verrucosus II eius collega erat. Anno 216 inter Secundum Bellum Punicum post Proelium Cannense perditum sententiam tulit, ut Latini inter senatores cooptarentur, quod maximus numerus senatorum in pugnis contra Hannibalem necati essent. Sed haec sententia a senatu probata non est[3]. Anno 211 augur mortuus est[4].

Bibliographia

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.