Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Saxo-Sebesum (Dacoromanice Sebeș, Germanice Mühlbach, Hungarice Szászsebes) oppidum Dacoromanicum in Alba circulo est. Ad Saxo-Sebesum etiam vici Lancrăm, Petrești atque Răhău pertinent.
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Saxo-Sebesum a colonis Germanicis saeculo XIII conditum est. Anno 1241 ut alii urbes Europae a Mongolis deleta est, anno 1243 nomine Malembach primo in actum descriptum est. Circa annum 1300 circa duo milia cives habuit, anno 1341 ius urbis accepit. Saeculo XIV exeunte moenia aedificata sunt, quae iam hodie exstant. Anno 1438 Turci oppidum obsidebant, expugnaverunt et cives in servitutem abduxerunt. Diu Saxo-Sebesum hoc clade affecta erat. Postea haec regio ad Regnum Hungaricum pertinuit. Anno 1778 prima ecclesia Orthodoxa Dacoromanica exstructa est, anno 1891 ferrovia oppidum attigit, anno 1906 prima Electrificina aedificata est. Ab anno 1918 Saxo-Sebesum cum regione tota Transsilvania pars Romaniae est. Maxima pars Germanorum saeculo 20 Saxo-Sebesum relinquebant. Anno 2002 non plus quam 166 Hungari et 231 Germani hic vivebant.
Sebeș cum his communibus coniunctiones habet:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Saxo-Sebesum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.