Saxum Plimmutense
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Saxum Plimmutense[1] (Anglice Plymouth Rock) est locus ubi, secundum memoriam a maioribus traditam, Gulielmus Bradford et Peregrinatores qui Coloniam Plimmutam condiderunt ex Mayflower navi die 21 Decembris 1620 rite egressi sunt.[2] Nemo Peregrinator in scripturis hoc saxum commemoravit; prima quidem verba nota ex relatione ad saxum anno 1715 facta sunt, cum in tabulis finium oppidi quoddam saxum magnum (Anglice a great rock) nominaretur.[3] Prima affirmatio scripta, Saxum Plimmutense appulsum Peregrinatorum fuisse dicens, a Thoma Faunce Sene anno 1741 facta est, centum viginti unum annos postquam Peregrinatores in terram Plimmutensem advecti erant.[4]
Anno 1774, cum homines ad aream oppidanam Plimmutae oppidi hodierni transportare conarentur, saxum in dimidias partes fortuite diffissum est. Una pars in area oppidana manebat, sed ad Pilgrim Hall Museum anno 1834 motum est. Cum alia saxi parte iterum coniunctum est, quae in primo loco secundum oram Portus Plimmutensis iam anno 1880 iacebat. Saxum autem sub aulaeo granitis, a McKim, Mead & White societate architectorum designato, nunc iacet.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.