Remove ads
episcopus catholicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Martinus Turonensis, sanctus Ecclesiae Catholicae, Sabariæ in provincia Pannonia Imperii Romani anno 316 natus, Condati (Francice Candes-Saint-Martin), vico viginti quinque milia fere infra Augustam Turonum secundo flumine Ligere sito, 8 Novembris 397 mortuus, tertius fuit episcopus civitatis Turonum in Gallia (nunc Francia). Primus in sanctorum numero quamquam nullo martyrio lato collocatus est.
Memoria
Die Sancti Martini in nonnullis terris sicut Germania parvuli cantantes ostia pulsant et a procedente bellaria vel teruncium precantur.
In Rhenania, Sancti Martini ut dicitur anserem edendum in popinis praebent.
Familia a Ticino oriunda patre tribuno militari natus in diversis locis ubi patri munus efficere contigit primam aetatem egit, quindecimque annos natus patris iussu miles ipse factus est. Martinus enim eius nomen a Marte belli deo ductum est, paterque videlicet antiquorum deorum cultor contentissimum in rebus militaribus studium ponebat. At puer Christianorum religionem vehementer admirabatur, decemque iam annos natus invitis parentibus in ecclesiam confugerat et catechumenus recipi voluerat.
Circitor autem factus in Galliam Belgicam ad Samarobrivam missus est, eique servus datus est quem quasi frater sit tractabat. Auxilium vero pauperibus assidue ferens stipendium totum in eos insumebat, nec sibi quidquam umquam servabat, ita ut aliquando hieme summa, cum duodeviginti annos natus esset, obvius viro egenti et nudo factus neque ullum teruncium iam habens quod ei daret, sagum tum detractum gladio sciderit dimidiumque viro inopi dederit, ac nocte insequenti Iesum Christum in somnio vidit illo dimidio sago indutum. Alteram autem partem ab eo servatam posteri per multa saecula ut "sancti Martini cappam" venerati sunt, quae in aedificio « cappella » vocato posita erat.
Multos deinde etiam annos militavit, neque umquam sanguinem fundere voluit, ita ut in prœlio quodam cum Alamannis apud Borbetomagum facto ducibus ipse suaserit corpore suo « humano scuto » ante exercitum posito uti, utpote qui, etsi recusans ne pugnaret, non ignavus habendus esset divinaeque providentiae omnino confideret, cumque vinctus ac hostium telis oblatus esset, tum ignota causa barbari armis depositis pacem petiverunt.
Anno autem 356 militia tandem relicta Limonum migravit ad clarum episcopum Hilarium, qui paulo post ab ariano imperatore Constantio secundo in Phrygiam exulatus est. In itinere vero obviam diabolo se factum esse dixit, ita ut exorcista in Pictava ecclesia ordinatus sit. Post autem Hilarium exulatum ad parentes in Illyriam reverti somnio iussus est, ubi ei matrem ad christianam religionem convertere contigit, patre tamen in antiquorum deorum cultu perseverante. Vehementer vero cum arianis altercatus verberibus palam in foro caesus est, ex Illyriaque primum, Mediolano deinde expulsus se in parvam insulam Gallinaram cum presbytero contulit ibique herbis et radicibus se aluit, ut aliquando veneno infectus paene perierit.
Anno autem 360 certior factus Hilarium Limonum revertisse Pictavam civitatem ipse repetit, ibique episcopus ei desertam dirutamque villam quae quinque fere milia passuum ab urbe aberat designavit ubi cum discipulis considere posset, quem locum Locaciacum vocatum primum in Gallia monasterium fecit.
Cum autem huic cœnobio decem annos praefuisset, anno 371 Litorio Turonum episcopo mortuo invitus electus est ut ei succederet. Episcopus vero in Augusta Turonum consecratus nihil in genere vivendi mutare voluit, urbisque tumultu perturbatus mox secundum monasterium duo milia passuum extra eius muros ad dexteram Ligeris fluminis ripam condidit, ubi tugurium primum ligneum aedificavit ac rustica veste indutus tenuissimo cultu uti perrexit, quod ceteris episcopis ut sacerdotali maiestate indignum valde displicebat. Mox vero octoginta admodum viri cum eo in monasterio convenerunt habitatum.
Neque vero in monasterio neque in urbe longis stationibus permanebat, sed regiones circum urbem sitas longe lateque cum comitibus in asinis peragrare solebat, ut agricolis, qui tum paene omnes in antiquorum deorum cultu perseverabant, Christi doctrinam proponeret. Nec parvae apud eos auctoritatis erat eius sermo, nam cum eis simpliciter colloquens facile documenta exemplis ex eorum vita ductis illustrabat eorumque mentibus accommodabat, neque umquam ulla superbia vel violentia utebatur. Multa vero paganorum deorum templa delevit eisque sacratas arbores cecidit christianasque ecclesias in eisdem locis iussit aedificari. Quos antiquos deos pro daemonibus habebat, ac multa de pugnis ab eo cum eis factis narrantur.
Si autem ei episcopalis muneris fungendi causa ad principis aulam nonnumquam adeundum erat, tamen cum potentibus non libenter versabatur, aliquandoque coram principe sacerdoti qui cum eo venerat maiorem honorem tribuens dicere non dubitavit iudicio suo sacerdotalem dignitatem plus valere quam ullam profanam. Nec saepe nec libenter ad episcoporum concilia aderat, quorum multi eum non amabant, cumque anno 385 Hispanienses episcopi a Maximo imperatore petivissent ut Priscillianus sacerdos crimine magiae accusatus capitis supplicio afficeretur vehementer cum Ambrosio Mediolanensi reclamavit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.