Gregorius Turonensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gregorius Turonensis (natus "Georgius Florentius" Augustonemeti Galliae die 30 Novembris 538; mortuus Turoni in urbe verisimile 17 Novembris 594) fuit episcopus et rerum gestarum scriptor Galliae aetatis Merovingicae. Ab anno 573, munere episcopi Turonensis fungebatur. Saeculo quodam posteriori ab Ecclesia Catholica in numerum sanctorum relatus est.

Gregorius Turonensis praeclarus Christianae Latinitatis scriptor est, cuius in celeberrimorum operum numero Decem libri historiarum et Vita Sancti Martini Turonensis ducuntur.
Opera
- Decem libri historiarum quorum quattuor primi narrationem de mundi historia, i.e. a creatione peccatoque Adami Hevaeque usque ad Gregorii vitae dies, continent. Sequentibus autem in libris res gestae tempore Sancti Gregorii vitae relatae sunt. Aevum quo Gregorius vitam suam egit, turbidissimum fuisse videtur, regno Francorum inter fratres Guntram, Charibertum I, Chilpericum I et Sigebertum I diviso; Fredegarius opus Gregorii continuavit
- Vita patrum
- De miraculis beati Andreae apostoli
- De miraculis sancti Martini episcopi
- De passione sancti Iuliani martyris
- De gloria confessorum
- Commentarii in psalmos
- De cursu stellarum ratio
Opera incerta
- Vita sancti Aridii abbatis
- Vita sancti Maurilii Andegavorum episcopi
- Historia septem dormientium
- Antiphona de sanctis Medardo et Gildardo episcopis
- Prosa de sancto Martino
Fontes de vita Gregorii Turonensis
- Odonis, abbatis ut videtur Cluniacensis, Vita sancti Gregorii episcopi Turonensis
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.