From Wikipedia, the free encyclopedia
Sambia est provincia historica ad meridiem Maris Baltici litus sita, nunc ad Russiam pertinens. Quod nomen etiam ad paeninsulam et dioecesim significandam usurpatur. Sambia non est cum Zambia confundenda.
Sambia, Latine etiam Samlandia, Sambita seu Zambia,[1] Theodisce Samland, Polonice Sambia, nomen a tribu Prutenica huius regionis incola accepit.[2] Hoc idem nomen pro paeninsula, in qua maior pars provinciae consistit, usurpatur.[3]
Limes meridionalis Sambiae in Pregella seu Praegola flumine situs est, trans quam Natangia provincia Prutenica invenitur, orientalis autem in Deima flumine, qua Sambia a Lithuania separatur. Reliqui limites Sambiae a mari constituuntur, nempe a Habo seu Lacu Recente a meridie, a Mari Baltico proprie dicto ab occidente, atque a lacuna Curonensi ab aquilone. Lingua terrae Curonica in Sambia initium ducit.[4]
Maxima Sambiae urbs est Regiomontium.
Sambia celebris est propter permulta succina quae ibi inveniuntur.[5]
Dioeceses Sambiensis, Warmiensis, Pomesaniensis et Culmensis anno 1243 erectae sunt.[6] Postquam Georgius von Polentz episcopus Sambiensis confessionem Lutheranam adeptus fuisset, titulum episcoporum Sambiensium episcopi Warmiae adhibere coeperunt; quod usus usque ad saeculum XVIII permansit.[7] Anno 1989, capitulum (canonicorum scilicet) Sambiense iterum erectum est.[8]
Species arthropodorum fossilium succino Eocaeno inclusorum nonnumquam a Sambia nomen ducunt, ut puta Palaeogammarus sambiensis, crustaceum ordinis amphipodorum,[9] vel Tschirnhausia sambiensis, insectum ordinis hemipterorum.[10]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.