From Wikipedia, the free encyclopedia
Salamandroidea sunt subordo Caudatorum, qui Caudata progressa quoque vocatur. Per totum orbem terrarum, exceptis Africa sub Sahara, Oceania, et Antarctica inveniuntur. A subordine Cryptobranchoideis discrepant in mandibulo ossibus angulari et praearticulari concretis et costis trunci bicapitatis. Vertebrae sunt amphicoelae usque ad opisthocoelae. Animalia adulta branchiis carent; dentes palatales in duabus seriebus longitudinalibus stant. Omnia Salamandroidea fertilizatione interna utuntur;[2] spermatophorum, id est massulam semen continentem, mas in cloaca feminae deponit, eaque semen in spermathecis condit donec ova positura requirit.[3]
Salamandroideorum maxima familia, 60 centesimas specierum Caudatorum exstantium comprehendens, est Plethodontidae (Caudata sine pulmonibus). Pleraque Salamandroidea formam salamandris solitam habent, sed Amphiumidas quoque comprehendunt, qui corpus forma anguillae simile habent et vitam totam in aqua degunt. Sirenidas, alteram familiam aquatilem characterasque valde insuetos – inter alios, fertilizationem externam – ostendentem, quidam pro Salamandroideis habent et quidam in ordine Sirenoideis seponunt.[4]
Taxinomia primorum Caudatorum in incerto est. Fossile Salamandroideum vetustissimum putatur esse vertebra sine nomine scientifico ex Iurassico Medio Russiae Europaeae,[5] abhinc annorum circiter 168 000 000 – 165 000 000.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.