Sala[1] seu Sala Uscelensis[2] (Finnice: Salo; IPA: [ˈsɑlo], Suecice: Salo) est oppidum et municipium Finniae.
Locus:
Numerus incolarum: 51 056
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Salon kaupunki
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Koski Tl, Kemiönsaari, Lohja, Oppidum Sancti Martini, Pemar, Raseborg, Sauvo, Somero
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Sita est in provincia Finniae Occidentalis, quae pars est Finniae Propriae regionis. Municipium 24 794 incolas (anno 2003) et 143.82 km² subsumit, quorum 0.43 km² sunt aquatica. Densitas populationis est 173.2 incolae per chiliometrum quadratum. Urbes et oppida vicina sunt Forsia Finnorum, Kimito, Loio, Oppidum Sancti Martini, Pemar, Raseburgum, Sagu, Somero.
Municipes callent plerique Finnice tantum.
Historia
Sala inde a priscis temporibus sedes rustica commercialis erat et paullatim se extendit et incolarum numero crevit, donec anno 1960 oppidum nuncupatum est. Praecipuam famam Salae attulerunt fabricae telephonulorum gestabilium societatis, cui nomen est Nokia. Sunt qui eam existiment esse sedem priscam et patriam telephonulorum Nokiensium.
Nomen
Nomen huius oppidi a voce Finnica salo provenit, cuius sensum et historiam Latine exposuit Ericus Palmén Finnicus apud Colloquia Latina Nuntiorum Latinorum YLE[nexus deficit]:
- Petis, ut aliquis e nobis Finnis tibi enodet, quid valeat vocabulum Finnicum SALO. Equidem si id uno vocabulo coner Latine reddere, substantivum Latinum ’saltus’ (m.4) pro optimo suadeam. Revera in recentissimo Lexico Finnico-Latino-Finnico, a R.Pitkäranta exarato (WSOY 2001, ISBN 951-0-22506-1) unum e vocabulis, quibus ’saltus’ Finnice redditur, est SALO. Quo magis perspicua fiat significatio dicti vocabuli Finnici, addo definitionem paulo longiorem, e Lexico Fundamentali Linguae Finnicae desumptam, quam conor in Latinum convertere: SALO est ”ampla regio silvestris (inhabitata), desertum, solitudo” (cf. Vulg.Matth.3:3 ”vox clamantis in deserto”, Caesar, Gall.4,18,4 ”Sugambri...finibus suis excesserant...seque in solitudinem ac silvas abdiderant”). Antiquitus vocabulo SALO etiam insula silvestris designabatur, sed haec significatio iam pridem ex usu decidit.
- Quare oppidum in Finnia meridionali situm hoc substantivo appellatum sit, exacte dicere nescio. In encyclopediis inde a priscis temporibus sedes rustica commercialis fuisse et paullatim se extendisse traditur necnon incolarum numero crevisse, donec anno 1960 oppidum nuncupatum est. Hodie varia activitate industriali utitur, et circiter viginti quinque milia hominum ibi habitant.
- Pro exemplo analogae evolutionis semanticae mihi in mentem venit vocabulum Latinum ’villa’, quod initio domum ruri aedificatam et praedium rusticum significavit, sed in Francogallia videlicet crescente numero incolarum circa habitantium paullatim conglomerationis cuiusdam ac tandem urbis vim accepit (’la ville’).
Nomen Latinum huius urbis invenitur in nonnullis chartis geographicis, in quas vide infra.
Oppida Coniuncta
|
Pinacotheca
- Sala noctu
- Porta Curriculi Iukolae (erat in Sala in anno 2006)
Nexus Externi
Notae
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.