From Wikipedia, the free encyclopedia
Abū-Muhammad Muslih al-Dīn bin Abdallāh Shīrāzī[1] (Persice ابومحمد مصلحالدین بن عبدالله شیرازی), nomine litterario Saadi (et Saadi Sirasiensis[2], Persice سعدی شیرازی Saadi Shirazi) notissimus, fuit poeta et auctor Persicus[3][4] aevi medii. Natus Sirasio in urbe Persica circa annum 1208; ibidem mortuus est anno 1291 aut 1292.
Virtute eius scripturarum et profunditate eius cogitatorum socialium moraliumque innotuit. Late habetur unus e maximis classicae traditionis litterariae poetis; ergo eius epitheton inter eruditos linguae Persicae: "Dominus orationis" (Persice استاد سخن), breviter "Dominus."
Bustanum (Hortus fructuum) est poema Saadi principale, praecepta sufica docens. Gulistanum[5] (Hortus florum, Terra florum, vel Rosarium, ut Georgius Gentius vertit), partim versibus, partim oratione soluta anno 1258 compositus, proverbia multa et narrationes continet. Praeter ea opera lyrica permulta reliquit.
Praeterea citatus est in traditionibus Occidentalibus. Alexander Pushkin, unus ex celeberrimis poetis Russicis, Saadi sic citat in Eugenio Onegin poemate suo: "ut iamdudum cecinit Saadi, 'nonnulli remotissimi, nonnulli mortui sunt.'"[6] Gulistanum nonnullas fabulas Ioannis de la Fontaine movit. Beniaminus Franklinius in DLXXXVIII A Parable on Persecution, uno e suis operibus, nonnullas parabolas e Bustano libro Saadiensi citat, fontem ut videtur ignorans.[7] Radulphus Waldo Emerson, qui scripturas Saadienses etiam legit (solum autem Anglice), opera Saadiensia cum Bibliis Sacris pro sapientia et pulchritudine narrationis comparat.[8]
Baracus Obama praeses Civitatum Foederatarum primos cuiusdam poematis versus in salutatione Novi Anni ad populos Iraniae die 20 Martii 2009 sic citavit, "Verba meminerimus quae a Saadi poeta abhinc permultos annos scripta sunt: 'Liberi Adami membra inter se sunt, ex una essentia creata.'"[9][10]
Gulistanum Georgius Gentius(d)[11] Latine vertit et edidit anno 1651.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.