Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus(nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. erat.

Familia

Pater eius Publius Minucius Augurinus, consul anni 492 a.C.n., frater Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus erat, qui anno 458 consulatum gessit.

Cursus honorum

Anno 457 a.C.n. Quintus ipse consul electus est cum Gaio Horatio M.f. Pulvillo, qui apud montem Algido contra Sabinos certavit, cum Minucius feliciter cum Aequis pugnabat. Non facile dilectum habuerant, quod tribuni plebis ab obtrectabant. Eo anno primo decem tribuni electi sunt[1].

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.