From Wikipedia, the free encyclopedia
Lex Humiana est distinctio a Davide Humio, philosopho et rerum gestarum scriptore Scotico (1711–1776) excogitata, nam multos scriptores dixit a dictis descriptivis imprudenter ad dicta aestimativa concludere solere.[1] Humius autem hoc illis philosophis vitio vertebat, nam negavit a dictis descriptivis (sicut est) ad dicta aestimativa (sicut esse debet) transiri posse. Lex Humiana ('no ought from is') interdum etiam guillotina Humiana appellatur.[2]
Sententia similis per argumentum quaestionis apertae a G. E. Moore ad ullam comparationem proprietatum moralium cum proprietatibus naturalibus redarguendam positum est. Hoc captio naturalistica (ut appellatur) contra opiniones naturalistarum ethicorum stat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.