Pugna in saepto O.K.
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pugna in saepto O.K. (Anglice Gunfight at the O.K. Corral) fuit certamen inter marescalcos et gregem proscriptorum, Cowboys appellatorum, sclopetis pugnatum, circa tertiam horam post meridiem die Mercurii 26 Octobris 1881 in vico Tombstone territorii Arizonensis commissum. Saepe habetur celeberrima pugna aetatis colonizationis occidentis Americani. Pugna fuit eventus diuturnae simultatis inter Cowboys (Gulielmum Claiborne, Isaacum et Gulielmum Clinton, Thomam et Franciscum McLaury) et marescalcum oppidi Vergilium Earp, vigilem specialem Morgan Earp, vigilem specialem Wyatt Earp, ac vigilem temporarium doctorem Holliday. Illos tres fratres Earp interficere itenditdem minati erant Cowboys, qui eo non contenti erant, quod Earps negotiis Cowboys illicitis immiscebant. Billy Clanton et ambo fratres McLaury interfecti sunt. Isaacus Clanton se inermem esse affirmans pugnam cum Gulielmo Claiborne effugit. Vergilius, Morgan, doctor Holliday vulnerati sunt, sed Wyatt Earp incolumis mansit. Haec pugna exemplum facta est illius temporis Occidentis Americani, cum fines Civitatum Foederatarum erant plenae proscriptorum, quibus pauci sparsique vigiles difficulter repugnabant.
Pugna non erat praeclara apud Americanos annum 1931, cum Stuart Lake vitam Wyatt Earp: Frontier Marshal duabus annis post mortem Earp edidit.[1] Hic liber in pelliculam anni 1946, My Darling Clementine dispositoris Ioannis Ford accommodatus est, et in pelliculam anni 1957 Gunfight at the O.K. Corral, quae famam huic nomini dedit. Dehinc pugna verius minusque vere in libris et pelliculis descripta, archetypm imaginum Occidentis Americani facta est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.