From Wikipedia, the free encyclopedia
Publius Licinius P.f. Crassus Dives (natus circa annum 240 a.C.n., mortuus anno 183 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Filius eius Marcus Licinius Crassus Agelastus erat, qui anno 126 a.C.n. ad praeturam promotus est, nepos Publius Licinius Crassus, consul anni 97 a.C.n.
Crassus, qui propter rem ingentem familiarem primus e gente sua cognomen "Divitis" accipit, iam ante annum 216 a.C.n. pontifex fuit. Anno 212 aedilis curulis fuit. Eodem anno tertius e plebe pontifex maximus creatus est[1]. Anno 210 magister equitum dictatoris Quinti Fulvii Flacci electus est, deinde una cum Lucio Veturio L.f. Philone censor erat. Anno 209 praetor peregrinus erat et anno 205 consul, collega Publii Cornelii Scipionis. Quod pontifex maximus Italiam relinquere non potuit, provinciam Bruttium accepit et hac in regione ad usque annum 203 mansit[2]. Anno 183 mortuus est ad funere magno honoratus est[3].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.