Publius Claudius Pulcher (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus inter annos 248 et 246 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
Claudius filius erat clari Appii Claudii C.f. Caudicis, qui vel frater fuisse dicitur. Filius eius Appius Claudius P.f. Pulcher anno 212 consulatum gessit.
Cursus honorum
Claudius Pulcher anno 253 a.C.n. aedilis curulis atque anno 249 inter Primum Bellum Punicum consul electus est, una cum Lucio Iunio C.f. Pullo. Appius classi Romanae praefuit, et, quamquam malis auspiciis[1] pugnam navalem contra Poenos coepit atque apud oppidum Drepanum in Sicilia insula situm omnes paene naves amisit[2]. Claudius Romam vocatus dictatorem nominare coactus est et viatorem suum Glyciam nominavit[3]. Paulo post mortuus est, verisimile ipse se necavit, postquam a Gaius Fundanio Fundulo tribuno plebis propter cladem acceptam perduellionis accusatus et damnatus est.
Notae
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.