Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Polyclitus sive Polycletus[1] (Graece: Πολύκλειτος; natus circa annum 480 a.C.n.; mortuus ferme saeculo quinto exeunte) fuit clarissimus sculptor et artifex Graeciae antiquae, patria Sicyonius aut Argeus, eiusdem aetatis ac Pericles. Floruit inter annos 460 - 420 a.C.n., quibus annis multas statuas aeneas creavit, quae per saecula laudabantur. Prima operum suorum exemplaria nulla quidem exstant, sed similitudines Romanae marmore confectae. Tantum Olympiae duo bases, in quibus statuae Polycleteae stabant, reppertae sunt, neque dici potest, num Polyclitus ipse manum iniecerit. Litteras de artis praeceptis composuit, quae postea "canon" dictae sunt, quibus perfectos corporis humani commensus descripsit. Inter omnes Polycliti statuas "Doryphorum" (Latine: "hastatus") maxime "canoni" aequare iam homines antiqui putabant, quare nomen litterarum ad statuam transtulerunt.
Origo Polycliti dubia est. Cum Plato eum in dialogo Protagoras Argeum dicat,[2] secundum Plinium Sicyone oriundus est.[3] Argis, ubi etiam cives fuisse videtur, discipulus fuit Hageladae sculptoris.[4]; filii eius et nonnulli discipuli „Argei“ vocantur.
Filii eius aequales Paralo et Xanthippo, Periclis filiis, erant[5]; Plinius tradit eum nonagesima Olympiade (circa annum 420 a.C.n.) in flore aetatis fuisse.[6] Illo tempore in Heraeo Argorum, quod anno 423 a.C.n. incendio vastato erat, Herae (sive Iunonis) simulacrum ex ebure aurato confecit.[7] Ideo eum paulo minorem fuisse quam Phidiam et circa annum 480 a.C.n. natum esse conicitur. Quod fontes nullum post Iunonem Argeam opus memorant, ferme saeculo quinto exeunte mortuus esse videtur.
Polyclitus multos discipulos reliquit, inter quos et filios[8]. Plinius nominat hos: Argium, Asopodorum, Alexim, Aristiden, Phrynonem, Dinonem, Athenodorum, Demean Clitorium[9] et alio loco Daedalum,[10] Naukyden,[11] Coloten[12] et Patroclum.[13] Alia nomina apud Pausaniam inveniuntur. Opera filiorum ignota sunt.
Polyclitus et opera sua multis in litteris antiquis memorantur, saepissime apud Ciceronem[14]. Plurima opera testimonii Plinii confirmata sunt: Sine dubio a Polyclito facta est Iuno Argea,[7], Doryphorus,[15] unus Diadumenus, unus Apoxyomenus, unus nudus "telo incessens", duo pueri talis ludentes, unus Mercurius, unus Hercules, imperator ("hageter") "arma sumens", Artemon "periphoretes".[16], ceterum Amazon Ephesina.[17]
Apud Plinium legitur[18]:
Pausanias quasdam Olympionicum statuas Polyclito attribuit; utrum ab ipso Polyclito factae essent an a "discipulis" incertum est.[19] Unicum exemplar primum Polycliti est basis statuaria Cynisci Mantineensis Olympiae, quam Pausanias opus Polycliti esse affirmat (circa annum 460 a.C.n.). Statua ex aere facta, quod Plinus proprium Polycliti esse refert[20], iam "uno cruore insistebat".[21].
Polyclitus exceptis Iunone, Mercurio et Hercule homines finxit, qua re ab antiquis ἀνδριαντοποιός ("hominum fictor") appellatus est, cum Phidias, Praxiteles et Scopas ἀγαλματοποιός ("deorum fictor"), haberentur[22].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Polyclitum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.