From Wikipedia, the free encyclopedia
Phison (Hebraice מִּישׁוֺן) in mythologia Iudaica fuit unum e quattuor fluminibus a Paradiso in Eden ortis. Quae flumina liber Genesis sic describit: "Fluvius egrediebatur ex Eden ad inrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis soham. Et nomen fluvio secundo Gehon: ipse est qui circuit omnem terram Cus. Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates."[1] Haec flumina rursus in libro Ecclesiastico memorantur: "Lex, quae implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum, quae adimplet quasi Euphrates sensum et quasi Iordanis in tempore messis, quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Ge[h]on in die vindemiae."[2]
Alii aliter agnoscunt. Iosephus credidit Phison flumen Gangem fuisse;[3] ab Eusebio, Augustino, Hieronymo secutus est. Saadia, qui librum Genesin Arabice saeculo 10 vertit, Phison verbo al-Nil transtulit, scilicet "Nilus". Inter eruditos recentes Franciscus Delitzsch cum flumine Indo agnovit. Qui talia censent situm terrae Hevila (a scriptoribus Biblicis saepius in Arabia septentrionali descriptum) reiiciunt aut terram Hevila alteram quaerunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.