Paradoxum Abilenae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Paradoxum Abilenae est cum grex quidam hominum velut sua sponte in tale redigitur capiendum consilium, quod nemo praesentium, si suum respiciat commodum, fieri sibi velit. Hoc non paradoxum verum est sed potius tamquam status lusorius qui fit cum omnes qui adsunt invicem aliis sociis morigerari cupiunt.
Quod "paradoxum" a Jerry B. Harvey, homine administrandae organizationis consulto, excogitatum et nominatum est, qui primum symbola[1] et deinde libro[2] hanc notionem explicat. Narrat enim de familia quadam quae tempus pomeridianum degens in Texiae oppido Coleman omnium, ut videtur, consensu consilium capit Abilenam proficiscendi. Iter aestuosum est et quidem longum (85 km ad septentrionem). Abilenae mediocriter cenati domum revertuntur defatigatione confecti. Postea aliquis "Iter" inquit "profecto magnum, nonne vobis quoque videtur?" Sed socrus se domi manere praetulisse dicit, sed sese, cum alios tanto proficiscendi studio ardere vidisset, morigeratam esse. Ad hoc maritus "Nec ego" inquit "tanto itinere nobis faciedo oblectatus eram, sed propositum accepi, ut aliis vestrum satisfacerem." Uxor autem "Equidem" inquit "ut vos omnes delectarem, comitata sum. Ipsa nullo pacto nisi mente capta mea sponte tanto aestu domo exissem." Demum socer hanc profectionem proposuisse se dicit, quod alios crederet domi sedendi taedio captos esse. Itaque obstipuerunt: omnium consensu captum esse consilium, quod nemo eorum sibi voluit.[3]
Harvey paradoxi Abilenae exemplo usus docet cogitationem gregalem et mancam notitiarum communicationem cuilibet societati aut organizationi detrimento esse. Si omnes commodum gregis commodo cuiusque hominis anteponendum esse arbitrantur, nec quisquam nisi mussare audet, falsus fiet consensus cuilibet societati nocens.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.