From Wikipedia, the free encyclopedia
Parabasis (Graece παράβασις, ductum a παραβαίνειν 'adire, transgredi') est pars comoediae Graecae antiquae, ubi omnes histriones de scaena decedunt, solo relicto choro, qui theatrum adeat (id est parabasis), ut audientes de aliqua re ab argumento fabulae aliena certiorem faciat. Parabasis praesertim apud Aristophanem (c. 450–385 a.C.n.) invenitur,[1] sed etiam in fragmentis aliorum poetarum comicorum prodit, vix quidem ante Cratinum (519–422 a.C.n.).[2] Aristophanes parabasin saepius formula παραβαίνειν πρὸς τὸ θέατρον 'ad theatrum adire' usus incohat, sicut in Acharnensibus 629, Equitibus 508, Pace 735.
Parabasis forma perfecta ex partibus septem constat,[3] quae sunt haec:
Quattuor postremae partes in carmine lyrico erant. Quaedam fabulae, sicut Aristophanis Aves, secundam parabasin habent. Dux chorum, ut ad parabasin se accingat, et theatrum, ut attente audiat, hortatur. Deinde sequitur parabasis sensu strictiore, qui etiam anapaesti (οἱ ἀνάπαιστοι) dicuntur. Hic chori dux (in primis saltem fabulis Aristophanis) poetae os se praestat, suam dignitatem effert interdumque auditores, quod observantiam neglegant, increpat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.