From Wikipedia, the free encyclopedia
Oeconomia administrativa[1] (Anglice business administration), velut finitima macrooeconomiae disciplina,[2] fundatur in quaestione de mercimoniis generatim artis brevibusque quorum moderatio quam sapientissime et diligentissime dirigatur. Cum prima disciplina theoria\m describat, altera praxim uniuscuiusque officinae perscrutatur.
Finis est ut homines singuli actiones quam optime ponant instruanturque de processibus emendandis. Tam cum hominibus quam cum bonis omnibus et circumiectis oeconomicis officinae fabricaeque unitatem quaestuariam forment atque sollerter patefaciant.
Notio scientiarum commercialium, quae oeconomiae administrativae recentiori antecesserant, iam saeculo septimo decimo cernitur. In terris linguae Theodiscae ex anno 1898, scholae oeonomicae maximi momenti Lipsiae, Aquisgrani, Coloniae Agrippinae, et Vindobonae erant. Sunt libri in quibus legatur scientiam hanc saeculo vicensimo exeunte ortam esse. Id autem falsum esse videtur, cum iam in Aegypto vetere scriptura praecipua, computatio, pecuniae solutio, rationum apologistica, necnon perfectio itinerum commercialium optima accurate docebantur.
Oeconomia administrativa divisa est in partes duas, quarum unam generalem, alteram autem praecipuam nominemus. Haec autem pars adhuc separanda in functionalem et in institutionalem partem.
Ramus generalis homines instituit, qui incepta, moderationes, computationes officinis aptent. Eius disciplinae est ut genera officinarum omnia observentur et vicissim bene moveantur. Itaque decisiones et cogitationes communes feliciter promoveantur.
Ramus hic in quaestiones pusilliores nititur quarum momentum in minoribus minimisve solummodo iacet:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.