Oceanographia
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Oceanographia[1] (compositum vocabulorum Graecorum ωκεανός 'oceanus' + γράφω 'scribo'), etiam oceanologia et scientia marina appellata, est campus scientiae Telluris qui oceanum investigat. De pervariis tractat rebus, inter quas organismi marini et dynamica oecosystematum; flumina oceanica, undae ventosae, et dynamica liquorum geophysicorum; tectonica laminarum et geologia fundi marini; ac fluxus variorum rerum chemicarum et proprietatum physicarum quae intra oceanum et trans eius fines fiunt. Hae res disciplinas varias multiplicesque implicant, quae oceanographi miscent ut scientiam Oceani Mundi et comprehensionem rationum intra eum augeant, praecipue biologia, chemia, geologia, geographia, meteorologia, physica.
Homines primum scientiam undarum et fluminum in maribus et oceanis temporibus praehistoricis petierunt. Aristoteles et Strabo de aestibus scripserunt. Propositum explorationis oceani temporibus hodiernis ineuntibus cartographia erat, et plerumque superficiem aquae et animalia quae piscatores retibus capirent investigabat, quamquam mensurae profunditatis plumbo effectae sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.