Oberonia titania[2][3] est species plantarum florentium familiae Orchidacearum, quae epiphyta caespitem generat. Ei in quoque surculo sunt a quattuor ad decem folia flabelliformia et usque ad 350 perparvuli flores colore a roseo ad rubrum in verticillis circa caulem florentem ordinati. Endemica est in Iava, Nova Caledonia, et Australia orientali, Insula Norfolcia non exclusa.
Ordo : Asparagales
Familia : Orchidaceae
Subfamilia : Epidendroideae
Tribus : Malaxideae
Subtribus : Malaxidinae
Genus : Oberonia
Species : Oberonia titania
Lindl.[1]
- Malaxis titania (Lindl.) Rchb.f.
- Iridorkis titania (Lindl.) Kuntze
- Oberonia palmicola F.Muell.
- Malaxis palmicola (F.Muell.) F.Muell.
- Oberonia neocaledonica Schltr.
Descriptio
Oberonia titania est herba epiphytica quae caespites generat. Cuique surculo sunt a quattuor ad decem folia succulenta, lanceolata vel ovata, viridia vel cinerascentia, 40-60 mm longa et 3-5 mm lata, imis partibus convenientibus. A quinque ad 350 flores subrosei ad roseos circa 1.2 mm longi et 1.0 mm lati in sex ad octo verticillos in arcuato cauli florente 30-80 mm longo ordinantur. Sepala et petala ovata circa 0.9 mm longa sibi seorsum extenduntur. Labellum est cupulatum, circa 1.0 mm longum et 0.6 mm latum, tris lobos habens. Plantae a Ianuario ad Iunium florent.[2][3][4]
Taxinomia et nomina
Oberonia titania primum a Ioanne Lindley anno 1859 rite agnita est, qui descriptionem in libro Folia Orchidaceae protulit.[5][6]
Distributio et habitatio
Haec orchis in arboribus in silvis pluvialibus umidisque vallibus praeruptis in Iava, Nova Caledonia, Nova Cambria Australi, Insula Norfolcia, et Terra Reginae sponte crescit.[1][7]
Conservatio
Haec orchis vulnerabilis describitur sub Biodiversity Conservation Act 2016 Novae Cambriae Australis. Principales speciei minae sunt deterior habitationis naturali condicio et collectio illegitima.[3]
Notae
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.