From Wikipedia, the free encyclopedia
Nihilismus moralis, etiam nihilismus ethicus appellatus, est opinio meta-ethica quae dicit nihil per se esse morale aut immorale. Exempli gratia, nihilista moralis dicere potest hominem necare, quacumque de causa, nec binum nec malum per se esse. Nihilistae morales moralitatem putant esse rem confictam, multarum regularum et commendationum silvam, quae utilitatem vel commodum aliquod psychologicum, sociale, vel oeconomicum assectatoribus praebere potest, sed alioquin veritatem universalem vel etiam cum ceteris comparatam ullo sensu caret.[1]
Distinguitur nihilismus moralis a relativismo morali, qui dicit actiones veras aut falsas cum quadam cultura aut homine coniunctas esse posse, atque ab universalismo morali, qui dicit actiones veras aut falsas unocuique et ubique esse posse. Hactenus quod sola dicta vera nosci possunt, nihilismus moralis in se scepticismum moralem habet.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.