From Wikipedia, the free encyclopedia
Nicolaus Rigaltius, vulgo Nicolas Rigault (natus anno 1577; mortuus 1654) fuit causidicus, rerum classicarum peritus et bibliothecarius Francicus. Petrus Gassendi ita describit: "Nicolaus Rigaltius, politiore doctrina, iudiciique elegantia et incorrupta Latini sermonis integritate omnibus antecellens".[1]
Nicolaus Rigaltius, medici Parisiensis filius et apothecarii nepos,[2] discipulus fuit Iesuitarum in hac urbe collegii; se autem ad ordinem Iesuitarum coniungere recusavit. Universitatis Pictaviensis alumnus, iurisprudentiae studiosus, anno 1596 carmen satyricum divulgavit, nomine ficto "L. Biberii Curculionis". Quo opere poetico amicitiam nactus est scriptoris Scaevolae iunioris et viri politici Iacobi Augusti Thuani, qui ambos Lutetiam redire suasit ut sibi in operibus litterariis et bibliographicis adiuvarent. Fuit enim Magister Librarii Regis, id est, bibliothecae regiae. Eo assistebant Ioannes Gosselinus custos, Isaacus Casaubonus (philologiae et theologiae eruditissimus) et iam Nicolaus Rigaltius.[3]
Si Lutetiam reditus Rigaltius munus etiam causidici accepit, malo successu perfecit moxque remisit;[4] sed statim opera philologica scribere coepit, quorum primum, anno 1599 in luce editum, fuit editio princeps Strategici, operis ab Onosandro scripto. Id perlegit in duobus libris manu scriptis Bibliothecae Mediceae nuper Lutetiam advectae; e quibus textum Graecum congessit et iuxta versionem suam Latinam divulgavit. Sub titulo separato Nicolai Rigaltii Ad Onosandri Strategicum notae e prelo proderunt. Eodem anno fabulas Latinas Phaedri divulgavit; huius operis editionem alteram "cum notis auctioribus" anno 1617 ediderit. Post aliquot annos opera plura e suis in eadem Bibliotheca lectionibus derivata divulgavit, scilicet glossarium tacticum Graeco-Barbarum vel Byzantinum; editionem epistolae cuiusdam imperatoris Iuliani II cum versione Latina a se facta; et collectaneum librorum Graecorum de somniorum interpretatione, in quo comprehensa sunt Onirocritica Artemidori, liber eiusdem tituli Achmeti adscriptus, Carmen onirocriticum pseudo-Astrampsychi et carmen de somniorum interpretatione patriarchae Nicephoro attributum. Alias editiones textuum quos in Bibliotheca Regia et collectu Mediceo reppererat annis insequentibus paravit, scilicet scriptorum de venatione cum accipitris et canibus; de "finium regundorum", i.e. de legibus fundorum ruralium. Editionem curavit anno 1616 carminum Iuvenalis et Sulpiciae, notis suis anteriorumque philologorum munitam, quae saepius postea retractata est et reimpressa.
Anno 1615, Casaubono Londinii mortuo, Rigaltius custodis munus in bibliotheca regia susceperat. Thuano insuper anno 1617 mortuo, filio huius Francisco (dum annum nonum agit) titulum magistri iure hereditario accipiente, re vera ab hoc anno Rigaltius fuerit bibliothecarius principalis; e voluntate Thuani testamentaria factus est etiam tutor illius iuvenis.[5] Inde usque ad 1620 libros manu scriptos fere 2,600 in Bibliotheca iacentes, nominibus ignotis, siglis adeo carentibus, Rigaltius enumeravit. Annis 1621 et 1622 una cum Claudio Salmasio necnon Ioanne Baptista Hautin catalogum plenum exscripsit librorum Bibliothecae totae tam antiquorum quam novorum.[6] Eodem anno collectus librorum manuscriptorum Philippi Hurault ad bibliothecam regiam pretio 12,000 librarum, a Rigaltio necnon Puteano statuto, emptus est.[7] Fuit enim amicus fratrum Petri et Iacobo Puteano inter eos qui nuncupationem meruerunt Cabinet Dupuy ("tabularium Puteanum").[8] Cum his editionem novam curavit magni operis Iacobi Augusti Thuani, id est, Historiarum sui temporis Latinarum quas Thuanus usque ad annum 1606 produxerat. Rigaltius ipse volumen quintum decimum, annales 1607-1610 comprehendens, e novo scripsit.
Deinde ad Tertullianum edendum se dedicavit; anno 1628 textum et commentarium divulgavit. In praefatione et in notis textui subiunctis res doctrinae Catholicae inimicas scripsit, suadente Ioanne Seton:[9] omni Christiano licere si necesse sit eucharistiam sacrare; Iesum Christum figuram communem habuisse neque "formam speciosam prae filiis hominum".[10] Illam rem a Gabriele de L'Aubespine vituperatam retractavit in editione altera, anno 1634 vulgata;[11] opinionem autem Rigaltii postea laudaverunt Hugo Grotius necnon Claudius Salmasius. Contra Rigaltium figuram Christi satis pulchram fuisse arguit Franciscus Vavassor.[12]
Cum fratribus Puteanis amicos etiam cognovit Nicolaum de Peiresc, Ioannem Iacobum Bouchard, Claudium Belurgey et Guidonem Patin.[13] Regi Ludovico XIII ob labores bibliographicos gratus, munus meruit anno 1633 consiliarii apud novum Parlamentum Mettense, et mox procuratoris generalis apud cameram Nanceiensem. Denuo praefectus (intendant) factus est provinciae Tullianae.[14] Amicitiae Lutetianae periculosae fiunt anno 1642, Francisco Thuano ad supplicium ultimum damnato.[15] Rigaltius anno 1645, Tulli manens, munus custodis bibliothecae regiae Petro Puteano tradidit; Tulli degebat eodem tempore Franciscus Luillier.[16] In hac urbe Rigaltius anno 1654 mortuus est.
Anno 1685 collectus librorum 125 manu scriptorum, inter quos nonnullorum manu Rigaltii adnotatorum, ad bibliothecam regiam emptus est.[17]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.