Nicolaus Olahus (natus die 10 Ianuarii 1493 in Cibinium - denatus 1568 in Posonium) fuit humanista, historiographus et archiepiscopus Strigonii.

Quick Facts
Wikidata Nicolaus Olahus
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Nicolaus Olahus: imago
Thumb
Nicolaus Olahus: subscriptio
Nativitas: 10 Ianuarii 1493; Cibinium
Obitus: 15 Ianuarii 1568; Tyrnavia
Patria: Hungaria

Insignia heraldica

Nicolaus Olahus: insigne
Nicolaus Olahus: insigne
Close

Anno 1493 Cibinii in Transsilvania ex nobili familia valacha natus est. Prima suae eruditionis fundamenta scholas varadinenses ab anno 1505 ad 1512 frequentando posuit. Primum aulam regis Vladislai II petiit. Rege demortuo (1516) ad Georgium Szathmari, episcopum quinqueecclesiensem se contulit, qui eum biennio postea sacerdotio initiavit. Anno 1526 secretarius regis Ludovici II factus est. Post cladem autem mohácsianam Mariae, Ludovici regis viduae, Flandriam gubernandam suscepturae comes itineris et consiliarius datur. Octennio, quo apud belgas versatus est, eruditorum - inter quos erat Desiderius Erasmus - amicitiam initiit. Dum Bruxellis moraretur, varia opera litteraria lucubravit. Anno 1543 in Hungariam reversus primuum episcopus zagrabiensis nominatur, unde anno 1548 ad sedem agriensem transfertur. Tandem anno 1553 a rege Ferdinando ad archiepiscopatum strigoniensem elevatur.

Opera

  • Hungaria et Attila
  • Genesis filiorum Regis Ferdinandi
  • Ephemerides
  • Brevis descriptio vitae Benedicti Zerchsky

Bibliographia

  • Cristina Neagu, Servant of the Renaissance: The Poetry and Prose of Nicolaus Olahus. Peter Lang, 2003 recensio huius operis
  • Emöke Rita Szilágyi, ed., Nicolaus Olahus 450: Tagungsband der internationalen Konferenz zum 450. Todestag von Nicolaus Olahus. Vindobonae: Institut für Ungarische Geschichtsforschung, 2019

Nexus interni

Nexus externi

Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Deutsche Biographie Большая российская энциклопедия  Catholic Hierarchy

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.