Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Leges motus sunt tria axiomata legis scientificae ab Isaaco Newtono proposita in Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, opere magno anni 1687 scripta, quae mechanicam Newtonianam fundaverunt. Ea axiomata motum corporum massam continentum explicant. In tertio textus volumine, Newtonus leges motus, cum theoria sua gravitatis universalis, leges Kepleri planetarum motus explicare monstravit.
Inde breviter leges sequuntur:
"Corpus omne perseverare in statu suo quiescendi vel movendi uniformiter in directum, nisi quatenus a viribus impressis cogitur statum illum mutare."—Newtonus.
Lex prima, a Galileo Galilei anno 1638 primum descripta, etiam legem inertiae nominatur.
"Mutationem motus proportionalem esse vi motrici impressae, et fieri secundum lineam rectam qua vis illa imprimitur.
Hanc legem in forma mathematica expressare possumus:
ubi, si significat positionem particulae et suam velocitatem, tunc significat suam accelerationem et totam vim impressam.
Et si massam m introducimus, sicut constantem proportionalitatis inter accelerationem et vim, legem in forma moderna expressare possumus:
Et si Newtonum sequentes quantitatem motus particulae definimus, tunc legem expressare possumus:
"Actioni contrariam semper et aequalem esse reactionem: sive corporum duorum actiones in se mutuo semper esse aequales et in partes contrarias dirigi.
Haec lex dicit actionem aequare reactionem. In forma mathematica:
ubi significat vim ab A in B impressam et vim ab B in A impressam.
Et si per legem secundam expressamus , legem tertiam expressare posummus sic:
Hic aequatio differentialis expressat principium motus conservandi, quod motus totus numquam mutatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.