Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mons Casinus[1] vel Mons Cassinus[2] est mons Italiae meridianae 516 metra in altum editus in provincia Frusinatensi situs, fere 130 chiliometris a Roma et 2 chiliometris ab urbe Casino distans. In montis vertice monasterium nomine Abbatia Territorialis Montis Cassini se attolit.
Sub annum 529 in monte Benedictus de Nursia monasterium condidit, ex quo Ordo Sancti Benedicti ortum est. Ibi (secundam traditionem 21 Martii 547) mortuus et sepultus est. Anno 577 coenobium a Langobardis destructum, postea autem restitutum est et per multa saecula litteris artibusque clarebat. Inter monachos erant Carlomannus Pippini III frater, Ratchis (rex Langobardorum) et Paulus Diaconus, qui Historiam gentis Langobardorum scripsit. Ex donatione Gisulfi ducis Beneventi Terra Sancti Benedicti proficiscebatur, quae erat regio inter Montem Casinum et Mare Tyrrhenicum, non tam terrae ambitu quam auctoritate in rebus publicis ecclesiasticisque conspicua. Anno 883 iterum devastatum denuo decimo saeculo vita monachalis refloruit et sub abbate Desiderio (abbas 1058–1087), qui postea pontifex Victoris III nomine fuit, coenobium ad summum apicem dignitatum perventum est. Anno 1349 monasterium propter terrae motum tertium deletum est. Denuo splendide aedificatum formam splendidam usque ad annum 1944 retinuit, quo anno die 15 Februarii 1944 funditus deletum est, cum bello mundano II in prima acie fuit inter armas hostiles. Quantum hodie potest videri secundum pristinam aedificandi rationem constructum est.
Die 15 Maii 2014, septuagesimo anno post abbatiam pyrobolis deletam, primo Circuitus Italiae (Giro d'Italia) in Montem Casinum ductus est. Certamen illius diei Michael Matthews Australianus vicit.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.