Remove ads
politicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Milcolumbus, vulgo plene Malcolm Bligh Turnbull (Sydnei natus die 24 Octobris 1954), iuris consultus, est politicus Australiae factionis Liberalis et a die 15 Septembris 2015 ad diem 24 Augusti 2018 primus minister patriae fuit. Alumnus est Universitatis Sidneiensis et Collegii Aenei Nasi apud Oxonienses.
Causas anno 1986 pro Petro Wright dixit de divulgatione libri Spycatcher, bono successu; de qua re ipse postea commentarium scripsit. A die 9 Octobris 2004 legatus est ad Parlamentum Australianum pro circulo Wentworth. Minister a circumiectu et aquis a die 30 Ianuarii 2007 ad 3 Decembris 2007 meruit, primo ministro Ioanne Howard. Factione Liberali comitiis nationalibus devicta, dux factionis contrariae in Parlamento fuit a die 16 Septembris 2008 usque ad 1 Decembris 2009, quo die Antonius Abbott dux electus est. Quo deinde primo ministro facto atque mox a factione sua deiecto, Milcolumbus Turnbull die 15 Septembris 2015 dux factionis et ipso facto primus minister creatus est. Nomina aliorum ministrorum post quinque dies nuntiata sunt.[1]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.