From Wikipedia, the free encyclopedia
Claipeda (Lituane: Klaipėda), olim Memela (Germanice: Memelburg seu Mimmelburg) est solus portus maritimus Lithuaniae ad Mare Balticum. Erant 183 828 incolae anno 2008, anno autem 1989 202 900. Claipeda hodierna portus traiectus est inter Sueciam, Daniam, et Germaniam. Sita est apud ostium Memelae fluminis.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Claipeda a tribubus Balticis saeculo 12 condita est. Perdiu erat Prussiae Orientali et Memel vocabatur.
Haec urbs portus ab Equitibus Teutonicis in 1252 condita est, et nota est ut Castrum Memele. Anno 1254, Memelae ius urbanum Hanseaticum data est. Ab Equitibus Teutonicis haec area conversa est ad religionem Christianam. Pax ad Mare Mełno finem inter Prussiam et Lithuaniam fixit. Memela in Prussia inclusa est, et hic finis immutatus erat usque ad 1919; fuit inter fines diuturnissimos Europae.
Anno 1474, Memela a Lege Culmensi urbium Prussicarum gubernata est. Anno 1525, Memela ducalis, sub Alberto Brandenburgensi conversa est ad Lutheranismum. Hoc erat principium prosperitatis pro urbe et portu, quia Prussia Ducalis erat feudum Polonicum et serius pars Reipublicae Poloniae et Lithuaniae. Haec urbs finalis erat portus pro Lithuania, et benefacta est a loco prope ostium Memelae fluminis. Haec prosperitas finita est inter 1629 et 1639 quando Memela invasa est a Suecia. Pluries restaurata est, et 75 anni postea multi homines in Memela a pestilentia caesi sunt. Cum creatione foederati Germaniae anno 1871, Memela fuit urbs maxime septentrionalis et orientalis Germanica.
Anno 1919, Memela sub protectione Foederis Triplicis data est. Post Pactum Versaliarum, terra circum Memelam separata est a Germania, et autonomia sub occupatione Francica instituta est. Milites Lithuani autem sub Budrys praefecto anno 1923 aggressi sunt, et Franci milites exierunt. Memela a Regno Germanico annexa est 22 Martii 1939, post annexationes Austriae, Sudetenlandiae, et Cechoslovachiae.
In dimicationibus Belli Orbis Terrarum II, ab fine 1944 ad 1945, incolae fugerunt, et urbs capta est ab Exercitu Rubro Ianuario 1945 et reddita est Lithuanae reipublicae sovieticae.
Multi incolae deportati sunt Siberiae, et ceterum Germaniae.
Memela a 1947 nominata est Claipeda, pro nomine Lithuano.
Situs geographici et historici: Locus: • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Memelam spectant. |
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.